Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

tam citas aures vestras iubilas contra nos queru­lantibus non velitis adhibere, sicut dictus pater vester sic et vos tam in facto exactionis dicti tri­buti, quam etiam in aliis libertatibus nostris nos frui permittere dignemini et gratulari. Quod si Vestra Maiestas in exactione dicti tributi secus fe­cerit et ipsam antiquam libertatem destruxerit, vel ipsam augmentare voluerit, scitote pro firmo, atque rato, quod nullus vel saltem pauci merca­tores transire incipient per locum tributi supradi­cti. Et sic vlterius vel vltimus error fiet peior priore. Datum etc." Ibid. p. 52—3. En Reyi iusto fas fuerat dicere ve­rum ! XVIII. Idem Ludouicus pro Fratribus Ordinis Mino­rum 8. Francisci plura partim fundauit, partim re­fitaurauit Monasteria; sed litteras ipsius haud rc­perimus. XIX. Transumtionales Ludouici super terra Uraj, prb familia Niczkiana, ac ludiciariae, in proces­su causae producuntur, quas tamen ob curiae re­giae absentiam exhibere nequimus.

Next

/
Thumbnails
Contents