Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ln membrana; qnatuor seissurae ostenilunt vestigia zonae, ex quibussigillum pendebat. Ex. oiiginali eruit Gabriel Nngy. XVI. Ludouicus deiiegatum Lombardo Comiti ac Proximo suo tributum ciuibus N. improperat. s. a. Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae etc. Conqueritur nobis Magnificus Vir — Lombardus de — Ciuitate, nunc Castellanus noster de — castro , et Comes — Prouinciae, quod vos et ve­stri conciues in fluuio — cum mercimoniis et cum saiibus et nauibus recepi (sic) transeuntes^ tributum ad dictum castrum ab antiquo dare con­suetum, modernis temporibus destruxissetis et of­ficiali ac Castellano suis soluere recusastis, in grande praeiudicium et derogamen. Et cum nos praedictum — Lombardum^ proximum nostrum ampliori fauore et ingentiori lionore, quam aii­quem Hungariae Baronum ampiexare debere ve­limus. Igitur vestrae vniuersitati firmiter prae­cipimus per praesentes, quatenus statim receptis praesentibus omnia illa, quae a die sui introitus, et a tempore dicti honoris sui adeptionis, pro ipso tribulo dare recusastis, sibi et procuratori sua reintegretis, et cum eo concordetis, prout de iure fuerit opportunum, ampliusque praelaxatum tri­butum, sicut ab antiquo sic et nunc sibi dare et soluere faciatis per conuices vestros mercatores. Et aliud sicut nostram Maiestatem offendere perti­mescitis non facturi in praemissis, ne praedictus C. proximus noster super hoc nobis querimoniam porrigal aliqualem. Datum etc." Indidem p. 52.

Next

/
Thumbnails
Contents