Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
commorari, quia cum morte ipsorum — — depellerent de eadem. Quo audito prefatus Gregorius, filitis Nicolai, astando contra prefatum Nicoiaum, proposuit eo modo, quod ipsi non ex conseruatione dicti Mattliei, et fratrum suorum, sed ex quarta fiiiaii, quantum ipsos contingit, in ipsa possessione residerent, et in eadem possessione natus fuisset et procrealus, et hoc — — dictus Georgius deTrochan, ex commissione ipsius Georgii circa ipstim stantis referebat, ex aduerso vero predictus Aiattheus dictam possessionem Ceplen tilulo emptitio mediantibus iitteris efficacibus Capitulorum Agriensis et Scepcsiensis ad ipsos deuolutam asserebat, et predictum Nicolaum, filium Petri, et filios suos potentialiter in eadem manere allegabat. Nos igitur auditis partium allegationibus et propositionibus, quia ipse Matlheus sponte — — — sic commisimus decernendo , vt — — — — predictus Mattheus predictorum Capitulorum Agriensis et Scepesiensis, quibus mediantibus ipsam possessionem dicit possidere, coram nobis debeat exhibere, vt visis ipsis litteris iuslitiam facere possimus inter partes. Datum feria secunda, proxima anle festum beati Jacobi Apostoli. Anno Domini M. CCC. XL. nono." Dorsaliter: Pro Georgio, filio Johannis de Ceplen, contra Gregorium, fiJium Nicolai, ad quindenas super exhibitione quarumdam lilterarum et instrumentorum prorogatoriae. In pagyro gossypiacea. Locus triuin sigillorum. Ei origiuali eruit Gabriel. Nagy.