Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
\An. Ch. 1366. Conuentus de Lelesz concordiam inter condiuisionales de Sasvar Cot. Vgocha exhibet. 3Nos Iohannes, Praepositus et Conuentus Ecclesiae Sanctae Crucis de Lelesz, memorie commendamus per presentes, quod Nicolaus, filius Stephani, filii Nicolai de Sasuar, pro se personaliter, pro eodera vero Stepliano, patre suo, cum procuratoriis conuentus nostri, itera Michaele, Io« anne ac Petro, fratribus suis, carnalibus, quorum totum onus feret, et negocium, si presentibus, videlicet huic subscripte concordie obuiare, aut temerarie — — — preponerent, quocunque temporis in processu, totaliter ad onus suum et bonorum suorum mobilium et immobilium expediendum assumsit ab vna; parte vero ex alia Iohannes et Georgius, filii Ladislai, Nobiles de Egres, coram nobis personaliter constituti, per eosdem Iohannem et Georgium, filios Ladislai, confessum extitit viua voce, quod quia memoratus Nicolaus, filius Stephani de Sasvar, vniuersa iudicia et queuis onera birsagiorum, in quibus ipsi ex diuersis causis ratione — — — — inchoatis per formam iuris actenus contra ipsum conuicti extitissent, in toto et per omnia ipsis relaxassent, atque indulsissent, ipsos — —. expeditos ac satisfactos reliquissent. Id circo in recoinpensam huiusmodi beneficii tali cum fauore fraternaliter sibi complacere studuissent, vt quandam portionem possessionariam in dicta possessione Sasuar habitam, quani iam pater ipsius Nicolaus tenuisset et possedisset; et postmodum pater ipsorum iuridice ab eodem reobtinuisset, eundem cura omnibus suis vtilitatibus et quibuslibei