Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ciuitate et in rnedio nostri camerara regalem pro­cudendis nouarum monetarum in regno fiendarum construi facere debere, Magistrum — Comitem Camerarum vestrarum personalem residentiam fa­cere commisissetis, et deliberando decrenissetis. Ad quod vestrae Excellentiae taliter respondemus: quamuis tamen cum venia ista, quod dicta Ciui­tas et nos incolae in ipsa commorantes, vestri si­mus et ad omnia ordinati, ac tamen Yestram Ma­iestatem volumus non latere, quod quicunque tempore vitae Domini Caroli regis, Patris Yestri charissimi, felicis memoriae Comites Camerarum in hac ciuitate et in medio nostri personalem fa­cerent residentiam, semper magnus tumultus et seditio non modica, imo vt verius dicatur, cae­des et hominura interfectiones, ac sanguinis effu­siones subortae extiterunt et generatae; pcr quae facta nos et liberi nostri ad extremae paupertatis inopiam continuo deuenientes; sicut etiara Yestra Excellentia, quod praenotatus pater vester caris­siraus, pro eo, quia orta seditione in medio no­stri quidam ex nobis, contra talem Comitem Ca­merarum vestrarum insurrexerunt et eundem vi­cesimo quinto se faraulis suis interfecerunt, supra tota communilate ipsius Ciuitatis duo raillia raar­carura exigi fecit, absque misericordia aliquali; quamuis tura non nos, sed dictus Comes Camera­rura causa efficiens fuerat in seditione prenotata; qtiamobrem Yestrae Serenitatis Maiestatem humili precum cum instantia flagitamus, quatinus, intuitu aeternorum et pro salute animae vestrae ipsam Caraeram in medio nostri locare non velitis, nec Comitem Camararura vestrarum rursus in me­dium nostri destinetis causa comraorandi, ne nos

Next

/
Thumbnails
Contents