Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

et liberi nostri, vt pote vxores, filii et filiae, iti pristinam seruitutem relabantur. Datum etc." Ibidem p. 50. XI, &ine Anno. Ludouicus eosdem Ciues vnum ex duobus eli­gere iubet. Ludouicus, Dei gratia etc. Humilis querela vestra nobis patefecit, quod nos Cameram rega­lem, in medio vestri pro cudendis et cambien­dis nouis monetis construi facere intendamus, et Comitem Camararum nostrarum in eadem ad ma­nendum locaremus, vos lioc non ferretis, pro toe­dio haberetis; supplicastis igitur nostrae Maie­stati. humili precum cum instantia, vt nos hanc seruitutem a vobis remouere dignaremur, regio cum fauore. Ad quod vobis taliter respondemus: quod existent. duabus voiuntatibus nostris vnam pro vobis eligatis ad praemissa, vel in medium vestri, quo supra, sicut per nos ordinatum extitit, fieri permittatis, aut singuiis annis pro lucro Camerae nostrae centum marcas ad nostrum lucrum soluere debeatis Comiti Camararum nostrarum praenotato; et tandem sicut hoc inter vos deliberaueritis per certos nuncios vestros et procuratores nos edocea­tis infra octauas — iam venturas. Datum elc," Ibideni p. 51.

Next

/
Thumbnails
Contents