Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

rum hospitum noslrorum de eadem in personis, quod vos quandam particulam terre circa fluuium Gjingos adiacentem, quam semper et ab antiquo, cuius memoria non exstaret vsi fuissent, et posse­dissent, ac possiderent de praesenie, ab eisdem alienare, et pro Monasterio Vestro niteremini ap~ plicare ; verum quia eadem ciuitas nostra predicta particula terre nequeat carere quouis modo , ideo fidelitati Vestre firmis damus in praeceptis, qua­tenus ratione prescripte particule terre dictos no­stros Hospites de Kewzegh nullatenus molestare, aut impedire audealis. Sed si quicquam iuris Ec­clesiam Vestram habere speratis in eadem, ac tunc ad nostram accedendo Maiestatem , et si eam eui­denti documento ad Ecclesiam vestram pertinere debere, potueritis comprobare, extunc pro eadem terra in alio loco terram, aut particulam possessi­onis predicte Ecclesie vestre dare intendimus, et conferre. Presentes autem post lecturam reddi volumus presentanti. Datum Zoly, feria quinta proxima post festum beati Regis Stephani. Anno Domini Millesimo , trecentesimo , octuagesimo primo. " E collect. Hajnoczi. Dipl. Szecbenyi T. V. nro 173. CCLIII. An. Ch. 1381. ldem Ludouicus Petrum Banum , Bussiae Vajuodam, possessiones suas impignoratas ob maio­rem competentiam Alexio, ac huius fratribus remi­sisse , intimat. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hung. Polon. Dalm. etc. memoriae commendamus per praesen­tes: quod Magnifico viro, Petro Zudar, Bano, Regni nostri Rusciae Wajuoda ab vna,

Next

/
Thumbnails
Contents