Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
parte vero ex altera, Alexio, filio Ladislai de Somus, in sua, item Johannis et Iwanka, filiorum Iohannis, ac Stephani, filii Pauli, de eadem, fratrum suorum patruelium personis coram nobis personaliter constitutus, per eundem Petrum Banum relatum extitit Ministerio viuae vocis, quod licet lohannes, filius Petri, de dicta Somus, quasdam quatuor possessiones suas Challanus, Matevagasa, Nyres, et Peztuchwagasa nuncupatas, in Comitatu de Sarus existentes, sibi pro mille florenis, quemlibet florenum per quadringenta grossos computando pignori obligauerit; tamen quia conspexisset easdem possessiones eisdem Alexio et suis fratribus magis competere ad habendum pro pignore, ideo rehabitis et receptis ab eisdem Alexio et suis fratribus dictis mille florenis sub numero praenotato , easdem possessiones iam dictis Alexio et suis fratribus remisisset, resignasset, et eis commisisset sub eisdem titulo pignoris et conditionibus conseruandas, quibus ipse eas habLiisset et retinuisset , nulkim ius in eisdem possesionibus pro se reseruando, sed penitus et per omnia in eosdem Alexium et suos fratres transferendo. Da~ tum in Diosgeur in vigilia festi Beati Andreae Apostoli. Anno Domini Millesimo CCC. LXXX. primo." Ex originali membrana Camerae Wiennensis Sigillo secreto subtus impresso. Dipl. Szechenyi Tom. V. nro 162.