Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
quod erat senio confractus, et parum prae antiquitate A riuere possit ac timens, quod si decederet, dicto Carolo in regno Hungariae existente, quod Hungari ipsum reciperent in regem, Mariamque, filiatn eius, cuius sororem nuptam (desponsam) habuit Wilhelmus, Dux Austriae, etiam ex ordinatione dicti regisLudouici cum regno Cracouiae, quod tunc etiam idem Ludouicus rex pacifice possidebat, a prima haereditate excluderet; vnde dictum Carolum induxit, quod onus regiminis dicti regni Siciliae in se assumsit. Sed rex Ludouicns, vt dicitur, recepit ante ab eodem Carolo iuramentum, quod nunquam contra ipsas filias eiusdem regis Ludouici facere, aut Hungariae, siue Poloniae regna huiusmodi, vel aliqua aliadominia, eis debita conquirere seu recipere vellet. Quo facto dictus Rex Ludouicus eundem Carolum ad Italiam cum competenti exercitu destinauit. Quem tandem venientem ad eandem vrbem, dictus Vrbanus — in regem Siciliae coronauit. Anno M. CCC. LXXX." Tlieodoric Niera , Scriptor Synchronus apud Leibnitz. Tom. II. p. 52 sqq. loanna , Neapolis Kegina , a Papa Vrbano VI. primum agnito , ad partes CJementis ti ansiuerat; carens liberis, etsi iam quarto marito Ottoni Brunvicensi (post Andream Hungarum , Ludouicum, Tarentinura , post ea Iacobum Aragonium) iuncta, Ludouicura , Andegauiae Ducem , Gallorum regis fratrem, filium adoptauit. Vrbanus proin eam Schismaticam, baereticam et quod in ipsum cuni aliis conspirasset, lacsae Maiestatis ream , ideoque regnis Ecclesiae iure baereditario obstrictis orbatarn declarauit litteris ad Saxones .XI. kal. lMaii Anno 1380. Confer GobeJ. Person. ibid. p. 56. Fleuri lib. XCVIII. §. 1. p. 351.