Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
CCXIX. An. Ch. 1380. Cupitulum Strigoniense Capellam S. Elisabethae per Nicolaum , Praepositurn Orod. , in curia sua prope acjuas calidas exstructam Ioanni ArchijDiacono de KukiiUo, Vicario cic Concanonico suo confert. Nos Capitulum Ecclesiae Strigonien. significainus tenore praesentium, quibus expedit, yniuersis: Quod quia olim Dominus Nicolaus, Praepositus Orodiensis et Concanonicus noster, bonae memoriae, curiam suam prope calidas aquas curn domibus et aedificiis capellae S. Elisabeth in eadem curia constructae-, pro remedio animae suae legauit, dispositionem eiusdem Capellae et Curiae nobis in suo vltimo testamento plenissime committendo; ideo nos volentes vtilitati ipsius capellae et curiae, prout conscientiose tenemur, prouidere, ne aedificia in ipsa curia existentia desolentur, eandenl curiam sub nomine dictae capellae S. Elisabeth honorabili viro Dornino Ioanni, A. Diac. de Kjkyllew, vicario Concanonico nostro vsque vitam suam duximus concedendam seu conferendam tali modo: quod si de Ecclcsia nostra animo non redeundi" ad residentiam ad alium Iocum se transtulerit, et de hoc jdenarie fuerimus certificati, ipsam curiam iterato ad nostras manus resignare teneatur. Datum feria V. jjroxima ante festum Pentecostes. Anno Domini Milles. CCC. LXXX." ln archivo Metrop. Strigon.