Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

dictionibus dicti regis vcl cuiusvis alterius praefa­tis Praeposito et Capitulo documenta praedicta et alia corani te in liuiusmodi causa habila et acta, prout est conueniens tradere et assignare procu­res. Datum Romae apud Sanctum Petrum, sexto kalendas Maii Pontificatus nostri anno tertio." Collect. Hevenesi Tom. V. p. 143. L. S. pendentis in plumbo. CCXVIII. An. Ch. 1380. Idem Vrbcinus Ludouicum R. II. ad dimit­tendum Romam Carolum Dyrrach. sollicitat t vt hunc, Ioanna exauctorata , regem Siciliae mcingat. Vrbanus PP. VI. conspiciens, quod tempus eum inuitabat — quemdam Dominum Martinum — ad Ludouicum regem Hungariae destinauit; exhortando eum, quod quondam Dominum Caro­lum, postea regern Siciiiae et moderni Domini Ladislai, regis Siciliae, genitorem, tunc Ducem Duratiae et Ciuitatis Iaurienae (Iadertinae) in Scla­uoniae rectorem et apud Dominum Ludouicum Regem in Hungaria existenlem, sibi cum decenli armigerorum Comitatu destinaret ad vrbem; quia eum dicto regno Siciliae in regem praeficere, et iuuare vellet adeo, quod possessionem regni adi­pisceretur. — Quum Margaretha de Duratio sen­sit, quod Carolus, coniux ipsius, ad requisitio­nem Vrbani se de ipso regno Siciliae intromittere veliet , ex tunc ad castrum ciuitatis Hiserniae satis firmum , quod cum eadem ciuitate Do­mina regina Ioanna sibi iiberaliter donauit, cum filio suo Ladislao declinauit, ibique vsque aduen­tum dicti regis Caroli ad ipsum regnum Siciliae remansit. Praefatus vero rex Vngariae cogitans,

Next

/
Thumbnails
Contents