Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

ceps Salernitanus, et Konoris montis Sancti An­geli Dominus. Nos Eiisabeth mater, nosque Eli­sabeth conthoralis sua, eadem gratia reginae et Dominae terrarum earumdem, fatemur publice pro nobismet ipsis, nostris haeredibus et succes­soribus vniuersis, ac notum facimus cunctis, qui praesentes litteras viderint, legerint, aut legi au­dierint, quod sicut nos dudum cum magnifico Principe Domino Leopoldo, Duce Anstriae, Sti­liae, Carinthiae et Carniolae, Comite Tjrolis etc. fratre nostro charissimo, propter magnam fidem et puram dilectionem, quam ad nos gerit, ac etiam propter bonum pacis et commodi noslrarum et suarum terrarum in multis finibus se contin­gentium, lalem contraximus et iniuimus amici­tiam: Quod inclytam puellam Dominam Hedwy­gen, filiam nostram charissimam, Duci Wilheimo, eius filio primogenito legitimam tradidimus in vxorem; eam in domum praedicti fratris nostri eo tempore transmittentes, quando reuerendissi­mus in Christo Pater et Dominus Demetrius, tunc Archiepiscopus Strigoniensis, nunc vero Sacrae Komanae Ecclesiae Cardinalis, eos Haimburgae in Ecclesia Parochiali cum debita solemnitate, in­dutus pontificalibus, ad inuicem copulauerit, ipsi­que ea nocte fuerint in vno lecto positi et con­iuncti; ita obligauimus nos et obligamus ex certa scientia, et praesenlibus litteris sub honore nostro, et regia celsitudine, bona fide promittentes loco praestiti iuramenti, quod dictum matrimonium volumus et debemus fideliter perficere et ratum habere^ et eandem filiam nostram cum ad duo­decimum aefalis annum peruenerit, praedicto Duci Wilhelmo iterum apponere, vt simul habitent et

Next

/
Thumbnails
Contents