Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

coniugaliter inuicem viuant, secundum iustitiam et consuetudinem sacri coniugii absque dilatione qualibet atque dolo. Insuper praedictum fratreui nostrum Leopoldum et eius primogenitum certi­ficauimus et certiiicamus per praesentes, quod di­ctam filiam nostram taliter ad hoc dirigere et te­nere volumus ac debemus, quod matriraonium et contractum praedictura cura omnibus articulis et pactis praescriptis rata habeat, nec qualicunque modo ab eo per aliquem abducere seu auerlere se permiftat. Praeterea promittimus et quo su­pra nomine pollicemur, nos Domino Leopoldo et filio eitis Wiihelmo ducibus praedictis, nomine dotis eiusdem filiae nostrae daturos ducenta mil­lia florenorum auri a festo Sancti Georgii, pro­xime infra triennium, iuxta tenorem litterarum, quas nos rex praedictus antea dedimus super eo. Nec vnquam contra huiusmodi contractuum arti­culos et pacta praedicta veniemus, p^c per ali­quem aliuin contra fieri permittemus; renunciao­tes omni auxilio seu exceptioni iurium papalium et imperialium, ac qtiorumcunque statutoruni, quae in contrarium facerent aut sonarent et pio maiori certitudine , vt praefatum inatriraoniuni absque omni dolo et occasione compleatur^ et praedicta dos exsoluatur, prout superius est ex­pressuin , infrascripti Reuerendissimi Principes, Cardinalis, Archiepiscopi, Duces, Comites, iia­rones, se vna nobiscum praescriptis promissis et factis submitlentes promiserunt et iurauerunt ea habere rata, et nunquam verbo vel facto contra­uenire, nec contrauenientibus consentire , nec pennittere contrafieri, vlla vi, dolo et fraude quibuslibet procul motis. Principes vero Eccle-

Next

/
Thumbnails
Contents