Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

CXLVI. Au. Ch. 1378. Cunuentus S. Hippoliti de Zobor conlrouer­siam inter Dominicum Episcopum ac Hen­ricum Abbatem S. Benedicti de Gron ratione terra­rum Pagran et Bodog, metis separatis, amice com­posuisse , fatetur. Nos Conuentus Monasterii S. Ipoliti M. de Zubor, memorie etc., quod Venerab. in Christo Patre, D. Dominico Episcopo, Ecclesiae Nittrien. ab vna, item religioso viro D. Henrico, Abbate monasterii S. Benedicti, de iuxta Gron parte ex' altera coram nobis personaliter constitutis, pro­positum exstitit per eosdem concordi et vnanimi voto, vocisque ministerio et relalum: Quod licet ipsi D. Abbas eundem D. Episcopum racione cuius­dam particulae terrae inferius declarandae in cau­sam attraxisset, et conlra ipsum diutius ordine iu­diciario iuxta huius Regni consuetudinem proces­sisset, tamen quia idem D. Episcopus praedictam terre particulam tum ex serie instrumentorum lit­teralium dicti monasterii S. Benedicti., tum etiam ex aliis euidentibus testimoniis veritatis, nec non etiam ex iuramento D. Abbatis semper ab anti­quo ad dictum monasterium S. Benedicti perti­nuisse, liuncque debere pertinere^ et inter veras metas et terminos porcionis possessionariae Pa­grad habitae essent; homines autem seu iobba­giones de Bodok ipsius Domini Episcopi hucusque per aliquod tempus eadem particula terre abusos fuisse comperisset. Ideo ipse D. Episcopus tactus sinceritatis sue conscientia — — praedictam particulam terrae sub suis veris et antiquis metis infra scriptis cum omnibus suis vtilitatibus et per­tinenliis memoratis D. Abbati et monasterio re-

Next

/
Thumbnails
Contents