Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

misisset; imo remisit coram nobis. Dominus vero Abbas omnes litteras causuales ratione aquisitio­nis dicte particule terre emanatas, saluis inslru­mentis dicti monasterii, viribus commisit caritu­ras. Nos etiam pro die dum dictis partibus placuerat, ijisam particulam terrae mediante renouatione anti­quarum metarum a Bodog distinguere et ad pre­dictam porcionem possessionariam Abbatis appli­care, receptis litteris annalibus Hegie maiestatis pro Abbale gratiose concessis, exprimentibus iu se modum reambulationis metarum dicti Abbatis, vna cum Iohanne, filio Bacliow, homine regio vnum ex nobis fratrem Petrum sacerdotem, ad reambulandas et renouandas melas dicte portio­nis possessionariae ipsorum in Pagran pro testi­monio miseramus, qui demum ad nos reuersi no­bis concorditer 1 retulerunt: Quod ipsi feria quinta proxime post festum B. Luce Euangeliste ad fa­ciem porcionis in dicta Pagran apud manus Abba­tis et monasterii habite dictis partibus personaliter ibidem adhaerentibus, aliisque vicinis praesenti­bus accedendo melas eiusdem possessionarie por­tionis includenteSj et sic prediclam particulam ne­mine contradicente reambulassent et possidendam reliquissent Abbati. Ipsae autem metae, quibus eadem particula terrae a Bodog distingueretur, fixe ordine tali: quod primo in quadam sylua Brestwen dicta a parte orientali, in quodam colle vulgariter VVerch dicto prope quandam magnam viam est vna arbor querci, quam ambae partes pro meta suscepissent; abinde per modicum spa~ tium descendeudo venissent ad duas metas anti­quas, quarum vnam a parte septemtrionis reno­uassent; ab hinc descendeudo ad orientalein plagam •21

Next

/
Thumbnails
Contents