Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
r > CXLV. Ati. Ch. 1378. Ideni Henricus alteram etiam eiusdem Nicolai domum erga 65 libras denariorum in pignus recipit. Idem Ioannes, Abbas dePilis, Anno M. CCC. LXXVIII. litteras eiusdem ciuitatis Posoniensis praesentauit manifestantes: quod praefatus Nicolaus, filius Iacobi, quondam Iudicis Posoniensis, dixisset se et suos haeredes debitorie praefato Domino Henrico Abbati et consequenter Conuentui de Pilisio sexaginta quinque libris denariornm, media in Posonio rite et debile currentium, quas quidem Ioannes circa portam — — «— ipse Nicolaus eidem Abbati et Conuentui soluere debuisset, pro quibus cum bona Voluntate liaeredum suorum et amicorum suorum praefati Ioannis patrui sui, liberam vnam domum suam Preterenhaus vocatam in dicta ciuitate Posoniensi circa portam iuxta domumlacobi, fllii Roschen, ab vna, ex aliaque parte penes curiam decimalem habitam simul cum vno allodio, vulgariter MairhofT dicto, praefati Ioannis ante ciuitatem praedictam, iuxta Duna Neysidl, penes allodium ipsius Nicolai ex vna parte, parte vero ex alia penes domum Zewblini molendinatoris cum domo ex parte lapidea, et cum horto, ipsi vicinis ac terris arabilibus et cum omnibus aliis atfinentiis eisdem Abbati et Conuentui modo et ordine litteris in eisdem expressis pignori obligasset." fndidem.