Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
haec enim nostrae Eeclesiae statui multum consulitur, et lionori, cum discipnli huiusmodi proficiunt,etad maiores etiam scientias aquirendas redduntur habiles; quibus aquisitis in nostra Ecclesia eius Dioecesis et alias per Diuini verbi sermonem, uec aliler , fulgebuut quasi stellae in perpetuas aeternitates. u 2) Beneficium Magistro Scholastico competens: „Vt autem ad scholas nostrr.s docendi facilius inuitentur, neque formident, se per Lectorem, siue per eius Sublectorem inordinatis vel indebitis solutionibus aggrauari; super his et aliis sequentibus constitutionem specialem edidit super hac forma : Pie fuit in Lateranensi concilio prouisum, vt per vnam quamque Ecclesiam Cathedralem magistro ? qui clericos eiusdem ecclesiae ? aliosque scholares pauperes communiter instrueret, aliquod competens beneficium praeberetur ? quo et docentium releuaretur necessitas, et via pateret discentibus ad doctrinam; ( i abolim igitur ex praemissis considerationibus nostrum commune, tanquamveri obedientiae filii , redditus vnius Canonicalis praebendae, in quibuscunque consistant, quae inter nos diuidi solent, exceptis tantum iobbagionibus et vineis canonicalibus, ac illis rebus, quae Canonicis sigillationibus interessentibus tribuuntur, pro Magistro huiusmodi deputarunt, illis tamen computatis, quae de duppla Lectoris pro Magistro eodem, vt sequitur, deducuntur. Statuimus ergo, quod Magister ipse, qui pro tempore fuerit, de liuiusmodi redditibus vnius Canonicalis praebendae contentus, de pauperibus Scholaribus, qui rnendicant, vel mendicarent , ni ab aliis pietatis intuitu misericorditer subueniretur eisdem