Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
direcle vel indirecte, etiam praetextu laboris sui vel seruitii nihil petat. Subuenimus autem, vt a scholaribus tam indigenis, quatn forensibus, non mendicantibus, qui scilicet per suos parentes vel proximos sustentantur, possit iVJagister ipse licite petere ad festum Natiuitatis Domini vnum capponem, etduospanes; item ad festuin resurrectionis Domini similiter duos panes, vnum caseunij et octo ova ; ad festum vero Galli vnum Gallum vel Gallinam; et mense quolibet a singulis singulos denarios pro salario curatoris, et tempore liyemali ligna ad calefaciendas scholas ; iuxta consuetudinem alias obseruatam , et non amplius; nisi sibi vltra ista ab eis, vel eorum parentibus seu amicis aliquid liberaliter olferatur. Quicunque autem Scholasticus vltra praemissa quidcunque sibi vendicare praesumserit, vel suos Scholai es non curaret aequaliter et sollicite, indicium scientiae pro capacitate audientium — — hic pro inutili habeatur , et aller in eius locuin eo amoto subrogetur, qui possit et velit praemissa omnia et singula cum effectu adimplere." 5) Ordo, acmateria docendorum. ,,Vt modum docendi Scholastico imponamus, expedit: vt noster Scolasticus, quolibet die anni, diebus cantui deputatis , et feriis solennibus , quas ob reuerentiam Dei, et Sanctorum, iura et etiam Praelati nostri statuerunt solemniter venerandas, exceptis, de mane legat G r a m m a t i c a I i a pro capacitate vniuersitatis studentium Scholarium, in antea et post ea mediate, si fieri potest, vel in meridie, adultis et docibilibus Logicalia; aliis de regulis grammaticalibus exponendo , et intellectui audientium diligenter imprimendo. Inter nonam vero et