Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)
LXXI. Art. Ch. 1377. Idem Ludouicns Procur ttore* Crucigerorum contra concambium, ratione possession. suarum Gydnth e Fadd Comit. Tolnens. protestatos coram se fuisse, attestcitur. Nos Ludouicus, Dei gratia Rex Hungariae, Poloniae, Dalcnatiae etc. Memoriae commendamus per praesentes, quod viri religiosi et Deo deuoli, fratres Stephanus, Praeceptor domus S. Stephani regis de Alha et Baudunus de Luba, Praeceplor de VYarasd, Ordinis S. Ioannis Ierosolymitani, Procuratores et Syndici speciales dicti ctrdinis: in suis et totius conuentus dictae domus S. re^is vice et nominibus ad nostrae Serenitatis ac— cedentes praesentiam, per modum protestationis nobis signilicare curarunt querulose, quod sicut ipsi percipere potuissent, vir Magnificus quondam Stephanus, alias Wajuoda Transylnanus, pridem cum sepulchrum dominicum visitasset, in suo itinere ad summum Magistrum dicti ordinis S. Ioannis de insulaRood, gressus suos dirigendo, ab eodem Magistro et eius conuentu de eodem Rood, tales Ktteras et concessionqs iniqua et tacita veritate procurasset et impetrasset, quod quasdam possessiones ipsius ordinis Gyanth et Faad vocatas, in Comitatu .Xulnensi existentes, ad vsum el sustentationem Praeceptoris et Conuentus ipsius domus de Alba deputatas et summe ipsis necessalias, in concambium possessionum ipsis Wayuodae et suis fratribus tradere vaieret et assignare, nunc vero praef. Prior easdem possessiones Gjanth et Faad cum aliquibus exilibus possessionibus et exigui reditus. ; dictaeque domui in nullo proficujs et vtilibus niteretur permutare; et ab ipsa