Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

dorao Albensi alienare, in grande praeiudicium dicti Praeceptoris et Conuentus domus Albensis annotatae. Cum tamen, prout ipsi nobis asserunt, si ipsa permutatio taliter, prout ad eorum deue» nerat auditum, debitum sortiretur etfectum, di­cta domus Albensis omniuo desolaretur; et fra­tres in dicto Conuentu Deo famulantes, eorum vsibus necessariis destituerentur, vitainque redire cogerentur ad secularem. Vnde facta huiusmodi protestatione, praefati duo Praeceptores et Procu­ratores eiusdem Ordinis, suis et Conuentus domus Albensis nominibus, praefatos summum magi­strum de Rood et eius Conuentum, nec nonPrio­rem et Vicepriorem, ac omnes Praeceptores eius­dem Ordinis tam in Hungaria, quam in Sclauonia constitutos, a praetacta alienatione, permutatione et concambiali contractu de dictis possessionibus Gyanth et Faad, cum dictoWaywoda et fratribus suis, ac aliis quibuspiam personis factis vel facien­dis, praedictos vero Stephanum VVaywodam, ac fratres suos et alios quoslibet a receptione, oceii­patione, detentione et alio quouismodo se in eas­dem intromissione, vsuumque et vtilitatum dicta­rura possessionum Gyanth et Faad, ac suarum per­tinentiarum violenta perceptione et percipi factio­ne, quouis quaesito colore, arte vei ingenio fa­cta vel lienda, prohiberent, et huic permutationi et concambio inaequali seu dissimili contradice­rent, irao prohibuerunt et contradixerunt in con­spectu nostrae regiae Maiestatis. In cuius prote­stationis et prohibitionis testiraonium praesentes concessimus literas nostras, communi iustitia sua­dente. Datuin in Wjssegrad in Dominica Remi-

Next

/
Thumbnails
Contents