Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

rint adiutrices, vt prefertur, centum dies de in­iunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, praesentibus post decem annos miniine valituris; volumus autem quod si alias visitantibus Ecclesiain predictam , seu ad fabricam ipsius manus porrigen­tibus adiutrices , autalias inibi pias eleemosinas ero­gantibus aliqua indulgentia in perpetuum vel ad certum tempus nondum elapsum duratura auctori­tate apostolica fuerit concessa, hiusmodi praesen­tes littere nullius existant roboris vel momenti. Da­tum Auinione 17. Kal. Febr. Pontilicatus nostri. An. VI. E reg. Anni VI. Bulla et indult. p. 28. XLV. jln. Ch. 1376. Idem Gregorius Ecclesiae S. Nicolai per Tartaros destructae , reparationis gratia , indulgen­tiis concessis subuenit. Gregorius Episcopus seruus seruorum Dei. Vniuersis. Salutem etc. Splendor paterne glorie etc. Cum itaque sicut accepimus ecclesia S. Nico­lai de Keohene Quinqueecclesiens. Dioec. per infi­delestartarostotaliter destructaexistat,et non modica reparatione indigeat, nos cupientes, vt Ecclesia ipsa reparetur et congruis honoribus frequentetur et Christi fideles eo libentius deuotionis causa con­fluant ad eandem, et ad reparationem huiusmodi manus porrigant adiutrices, ex liiis ibidem vberius dono coelestis gratie conspexerint se refectos de omnipotentis Dei misericordia et beator. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi omnibus vere penitentibus et confessis, qui in natiuitatis, circumcisionis, Epiphaniae , resurrectionis, ascen­sionis corporis Domini Nostri Iesu Christi, Pente-

Next

/
Thumbnails
Contents