Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

costes, nec non natiuitatis, annuntiationls, purifi­cationis, et assumptionis B. M. Virgiiiis, et Nati­uitatis B. Io. Baptiste, dictorum Apostolorum el eiusdem B. Nicolai festiuitatibus, ac in celebrita­te omnium Sanctorum, et per octauas ipsarum na­tiuitatis , Epiphaniae, Besurrectionis , Ascensio­nis , et Corporis Domini, nec non natiuitatis et as­sumptionisB. M. ac natiuitatis B. Iohannis, et Apo­stolorum predictorum festiuitatum, et per sex dies dictam festiuitatem Pentecostes immediate sequen­tes Ecclesiam ipsam deuote visitauerint annuatim , et manus ad hoc porrexerint adiutrices, singulis videl. festiuitatum , et celebritatis, ac octauarum ipsarum et predictarum , sex dierum, quibus Eccle­siam ipsam visitauerint, et manus porrexerint, vt perfertur, centum dies de iniunctis eis penitentiis misericorditer relaxamus, presentibus post viginti annos minime valituris; volumus autem, quod si alias visitantibus Ecclesiam predictarum seu ad fabri­cam ipsius manus porrigentibus adiutrices, aut alias inibi pias elemosinas erogantibus aliqua quae­dulgentia in perpeluumvel ad certum tempus non­dum elapsum duratura auctoritate apostolica fue­rit concessa, huiusmodi presentes litere nuliius existant roboris vel momenti. Dat. Auinione 17. kal. Febr. Pontif. nostri. An. VI. E reg. Anni VJ. Bull. vel indult. p. 35. XLVI. An. Chr. 1376. Idetn Gregorius Doctoribus publicis per quinqueriniuni extra beneficia residendi gratiam facit. Gregorius, Episcopus Seruus Seruorum Dei. Dilectis filiis vniuersis Doctoribus Magistris etSco­iaribus studii QuinqueeccJesien. salutem et apo-

Next

/
Thumbnails
Contents