Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

anne de Horwatli de Machow, et altero Ioanne Trentul de Zeurinio Banis, incljto vero Principe, Domino Carolo de Duracio, Banatum dictorum Regnorum nostrornm Dalmatiae, et Croatiae te^ nente, Georgio Pincernarum, Paulo Dapiferorum, Michaele Zudar Ianitorum, Stephano Agazonum nostrorum Magistris, eodem Palatino Comite Po­sonien. ceterisque quampluribus Comitatus Hegni nostri tenentibus et honores. " Ex autographo. Coll. Kaprinai Tom. I. sub B. pag. 201 - 2. XXXIII. An. Ch. 1376. Idem Ludouicus villanos de Rosenberga Ci~ uitatis huius Iudicibus subiectos esse vultJ ' Nos Ludouicus, Dei gratia, Bex Hungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. vobis fidelibus nostris, vniuersis villicis, et hominibus villarum intra me­tas, seu terminos ciuitatis nostrae Bosenbergh, constitutarum declaramus : Quod nos omnino vo­lumus, vt omnes villae, quae intra iam dictas me­tas habentur constitutae, et soluunt collectam cum ciuitate , dum aliqui in ipsis residentes se vulne­rauerint, aut litigauerint quacunque ratione, non intra se iudicare debeant in ipsis villis, sed su­per huiusmodi factis iudicium quaerant in praedi­cta ciuitate coram iudice ciuitatis; quare manda­mus fidelitati Vestrae, quatenus de cetero in prae­missis casibus in praedicta ciuitate iudicinm quae­rere , et recipere debeatis , et aliud non facturi. Datum Zoly, feria quarta proxima ante festum beatae Vl^gTnis. Anno M. CCC. LXXVI." Ex autograpbo. God. Keler.Tom. IV. p. 340.

Next

/
Thumbnails
Contents