Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 5. (Budae, 1834.)

^ XIII. An. Ch. 137(5. Idem Gregorius in eodem ar™umento nouas ad Ludouicum dat litteras. Alias sub exitum Octobris ita scripsit: Memi­nimus, fili carissime, quod dudum deuota maqni­ficentia defensioni et ampliationi calliolicae fidei et impugnationi suorum hostium anhelanter aspirans, et specialiter aduersus Turcos, sae­uos hostes nominls Christiani, magnifice intendens procedere, litteras super jtraedicatione crucis fa­cienda in tuis regnis, a nobis per duos nuncios im­petrauit; sed audiuimus, quod adhuc, nescimus, ex quibus causis, dicta jiraedicatio non est facta , nec contra Turcos eosdem tuum regalem exerci­tum direxisti. Credimus tamen quod non sine ma­gna causa lioc bonum distuleris; et quod ad id efliciendum pro tempore tua deuotio j)erseueret. Et propterea notificamus magniludini tuae; quod dudum a pluribus fide dignis audito, quod iidem Turci aduersus Christianos, licet schismaticos, ni­mium praevalebant, et quod imjjerator Graeco­rum , nimis oppressus a Turcis eisdem omnique auxilio destitutus, factus erat eis tributarius et cum ipsis cerlam concordiam et coltigationem inierat, quae admodum periculosa christicolis reddebatur; nos considerantes, quod de infidelium concordia confidendum non erat; et quod ciuitas Constanti­nopolitana asserebatur, prout erat, nihilominus in magno perditionis periculo constituta, qua perdi­ta, quod Deus auertat, omnes aliae terrae fide­lium vltramarinorum perditae reputabuntur, pro­ut reputantur; ad inquirendam de eis veritatem, et ad conforlandum imperatorem praefatum suos­que subditos, et ad offerendum eis subsidium gen-

Next

/
Thumbnails
Contents