Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
aulae nostrae Viee-Cancellarii, dilecti et fidelis nostri. Anno Domini iMCCCLXXIII. Decirao kalend. — regni autem nostri trigesimo secundo." Ex Archiuo A. Epp. Agrien. CCLXXXIII. An. Ch. 1373. Idem Ludouicus possessionem Proclamatorum So , Comitatus Neograd , Ioanni , filio Dominici, confert. Nos Ludouicus, Dei gratia, rex Ilungariae, Poloniae, Dalmatiae etc. memoriae commendantes tenore praesentium significamus, quibus expedit, vniuersis, et quibuscunque: nos ad intercessibileni supplicationem quondam Magislri Ioannis, fiiii de Vessencz, et Thomae fratris sui vterini quandam possessionem Castrensem , proelamatoriam, et conditionariam Sov nuncupatam, in Comitatu Neogradiensi existentem^ eisdem filiis Magistri Vessenz , antea conditionaria seruitute, castrensi, liberam et exemptam perpetuo donauerimus et contulerimiis; tamen quia populis conditionariis pro exercendo dictae proclamationis exercitio in congregatione palatinali nequimus commode indigere; ideo tam pro eo, tam etiam consideratis fidelitatibus, ac fidelium obsequiorum praeclaris meritis Ioannis, fili i Dominici , Nicolai et Thomae , fiiiorum eiusdem, quibus ydem iuxta possibiiitatis et quidditatis eorum exigentiam nostrae celsitudini locis ac temporibus opportunis exhibitis et impensis praetactam possessionem Sov nuncupatam proclamatoriam et castrensem in dieto Comitatu existentem curn omnibus suis vtilitatibus et pertinentiis vniuersis, sub iisdem metis et terminis conditionibus proclamatoriis — — — praecitati loannis et filii sui