Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
hactenus possederunt, et conseruarunt, dedimus, donauimus , et contulimus ; ac reliquimus eisdem Ioanni, filio Dominici, ac Nicolao — — — successoribus iure perpetuo et irreuocabiliter possidendam , tenendam et habendam ; litteras ^autem nostras super donatione possessionis praelibatae habendas , liliis Magistri — — — viribus committendo carituras praesentium Testimonio mediante. Quas in formam nostri priuilegii redigi faciemus; dum nobis fuerint reportatae. Datum in Wyssegrad. Aano Domini M.CCC.LXXIII. " Ex Archiao Baronam Fischer. CCLXXXIV. An Ch. 1373. Idetn LudouLcus possessiones abalienatas , seruos ac conditionarios di/nissos, absque suo consensu , Abbatiae de Pilis rest. tui praecipit. Nos Ludouicus, Dei gratia, Rex Hungariae, significamus tenore praesentium , quibus expedit, vniuersis, quod quia per diuersorum Abbatum Ordinis Cisterciensis in Monasterio B. V. de Pelys pro tempore constitutorum malam et iniquam, ac eorum saluti ornnino contrariam procurationis dispositionem, imo verius dicendo dissipationem, ipsum Monasterium de Pelys, cuius nos speciales Petroni et tutores fore dignoscimur, in possessionura, terrarum, domorum, aedeficiorura } piscinarum, tributorum, et aliorum quorumuis iurium eiusdem Manastery, quibus per nostros praedecessores praedotatura fuisse dignoscitur, alienationibus, locationibus et venditionibus nimium dilapidatum, et fere iara ad vltiraara exinanitionem deuentum esse cognoscimus; ob hoc nos tum — iuxla Regiminis nostri officium, tum etiara secun-