Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Domini Patriarchae Legati et lmiusmodi causae scriba, praedictae sententiae prolationi consensi, et omnibus aliis et singulis supra dictis, dum sic agerentur et fierent vna cum dictis testibus praesens fui, et ea oinnia per alium fideliter scripta publicaui, et in hanc praesentem formam redegi, meoque consueto signo vna cum appensione sigilli dicti Domini Legati signaui, rogatus in testimonium approbo." L. duorum sigillorum. Originales in archiro Primatiali, Hetenesi Tom. LXT, suh R. p- 53 sqq, CCXXXVIIL An. Ch. 1372. Idem Patriarcha nulla Trenchinii conclusione secuta, finalem Ludouici zententiam Carolo hnp x perscribit. Serenissime Princeps et singularissime ac me. tuendissime Domine. Nouerit V. Maiestas D. A, Episcopum Pragen. et me hodie, in festo B. Mariae Magdal. ad prandium Pragatn aduenisse, et sicut a nonnullis didici, V. maiestas mittit M. Petrum, notarium suum, ad D. regem Vngariae, ex qua causa tamen, ignoro, Sed si super videndo siue eo conueniendo cum praefato rege ille mittatur; non video, quod conuentio haec bene fieri possit, quousque ad octauas S, Michaelis, sicut idem rex cum nunciis vestris et mecum convenit. Quum ipse medio tempore, aliis arduis negociis profunde infra regnum suum debeat occupari. Insuper, Domine mi, ista est sua conclusio finalis, quod ad nulla alia noua dictus rex procedet, nisi facta concordia vestra el Bauarorum, pro qua fienda mittit nouiter ambassiatores suos ad ipsos. Scriptum Pragae in festo, quo