Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
supra, propria manu V. Maiestatis seruilor patriarcha." Apud Dobner Mon. Tora. f. p. 401. CCXXXIX. An. Ch. 1372. Idem Patriarcha quaenam cum Ludouico B, H. confecerit, annunciat. Serenissime Princeps et singularissime Domine. Si nuper aliqualiter turbatus, imo de bono fine negociorum, pro quibus in Yngariam veneram, desperatus , irreuerenter V. scripseram Maiestati; apud eandem veniam proDeo obtineam: quoniam ex fidelitate et ex sincero afTectu. ad talia scribenda ausum assumsi. Qualiter autem negocia cum D. rege Vngariae, praesentibus vestris nunciis se habuerint, scripsit D. Archiepiscopus Pragenses V. Maiestati, quae omnia ante ipsorum nunciorum aduentum erant concordata, quod ipsi sciunt. Post etiam dictorum nunciornm recessum, ego remanens solum per vnam diem inHungaria propter debilitatem, quam patiebar, insteti apud D. regem, quod ipse confestim mitteret ad D. Ducem Rupertum (C. Palatinum, principum Bauariae patruum) et aiios consanguineos suos vnum, solemnem nuncium, qui nomine Domini regis interesset^ vna mecum ex parte Papae, concordiae Vestrae et ipsorum, quam D. rex omnino vult ex causa, quam secrete explicabo V. Maiestati: Quare sacratissimae Caesar, pro Deo, in hac concordia fienda dignetur Maiestas V. dare honorem, et gloriam primum sedi Apostolicae, quae me seruum suum et Vestrum, ad hoc misit. cum laboribus multis, secundo D. regi, cordiaii amico Vestro et fratri, vt ex relatione mea perpendetis;