Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

existit, viclelicet quod quandocunque aliquis pos­sidet certum territorium, certis Jimitibus termi­natum^ cum omnibus his, quae infra terminum et ambitum continentur, possidendo monasterium vel castrum vel aliud simile, quod maius vel prin­cipalius, seu caput in dicto territorio est, cetera omnia, quae infra dictum terminum sita seu si­tuata suntj possidere videtur velut membra se­quentia caput suum et naturani eiusdem. Quia etiam constat nobis praefatam consuetudinem per usum longaeuum hominum, Praelatorum, Cleri et populi fuisse interpraetatum et vsitatum tam in iudicio, quam extra iudicium , et tanto tempore, quod de eius contrario hominum memoria non existit, videlicet quod si infra territorium, vt supra praemissum est, concessum et disignatum et limitatum, aliquis homo tertius rem aliquam sin­gularem, vt pote agrum, vel vineam, yel domum, vel viilam, vel possessionem emptionis titulo vel alio iusto titulo aquisiuit, et possidere coe­pit, et per tempus sufficiens ad praescribendum absque interruptione in possessione perseuerauit, ex tunc non obstante dicta consuetudineDominium rei potestate sequente perpetuo infuturum, pro­ut de dicto vsu et consuetudine interpretationum et approbationuin per dietos nobis assistentesPrae­latos et Domini regis officiales sumus plenarie in­formali. Quia etiain constat nobis, duas ex pos­sessionibus, de quibus ad praesens agitur, vide­lieet de Sceieus et Chezeo fore sitas et situatas ex­tra territorium dieto Abbati et suo monasterio concessum et limitatum, prout sumus informati per officiales Domini regis, qui ciictum territo­fitim, et eius limites de eius mandato oculis sub^

Next

/
Thumbnails
Contents