Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
iecissent, et eliam constat ita esse, quod per verba inclytae recordationis Domini Ladislai, olim regis Hungariae, donatoi is dictarum duarum possessionum, qui in sua collatione et donatione, quam fecit monasterio de dictis duabus possessionibus eius territorii (referens) donationem et fundalionem vsus est istis verbis dicendo: Insuper conferirnus et donamus dicto monasterio tales possessiones etc. Quae verba denotant additamentum extra territorium supradictum. Quia etiam constat nobis per certa documenta coram nobis producta, quod inelytae recordationis Dominus Ladislaus, olim rex Hungariae, possessionem vocatam de Nempty, in dicto territorio sitam, sibi et Ecclesiae per mutationem aquisiuit, et ea sicaquisiuit, ipsamjEcclesiae Strigoniensi donauit. Postquani donationem Ecclesia Strigoniensis dictam possessionem per 10. 20. 50. 40. 50. 60. 70. 80. 90100 annos et vltra possedit et possidet absque interruptione pacifice et quiete. Quia etiam constat nobis, quod possessio vocata Berzencze sita in dicto territorio, de qua ad praesens inter partes agitur, licet per Archiepiscopum Strigoniensem possideatur seu detineatur, non tamen docuit de certo titulo, quo dictam possessionero possidere coepit, et sic per consequens non potest praescribere eam, cum secundum regni consuetudinem superius dictam Abbas possidendo territorium, quod est principalius et caput in dicto territorio, singula in dicto territorio contenta, possidere videtur, et ila possidere intelligitur dictam possessionem de Berzencze, nisi possessio villae seu possessionis inciperet a vero titulo, de quo non docuit Strigoniensis Ecclesia, nec Archiepi-