Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
CCXXXII. An. Ch. 1372. Idem Patriarclia se arbitrum inter Carolum Imp. ac Duces Bauariae constitutum , si certo in loco conuenire vellent , annunciat } Ludouicumque regem laudat. Serenissime ac inuictissime Princeps, et singularissime Domine. Postquam scripseram litteram principalem , accessi ad Curiam Domini mei regis Yngariae, vbi erat cum eodem DuxBauariae, Stephanus iunior, et post alios et varios tractatus D. rex dixit: quod ex quo dictus Stephanus pro se, et pro aliis ducibus Bauariae dicebat, quod volebant stare iustitiae, et de sua iustitia coram me, tanquam Domini mei Papae nuncio, ad hoc misso, oslendere in vno breui termino^ in quo praefati Duces cum vestra et D. regis Maiestate erunt parati conuenire in Yienna; et ipse D. rex stabit in Posonia, quae sunt loca ad conueniendum omnibus partibus satis apta; quod ipse D. rex exspectaret tei minum ad assumptionem B. Mariae, datum dictis ducibus etc. Sed voiebat, quod si Y. Maiestati placeret, vos et ipse conueniretis prius, et vt citius possetis: sicut per Ducem Thessinensem, et litteras meas iam, vt puto, estis certificatus, circa festum B. Ioannis, vbi paratus est vobis dare litteras de non vendicandis regnis etc. et iurare sicut vestrae maiestati et D. Archiepiscopo Pragens. et D. Thessinensi et mihi videbitur, et ei consulemus, honorem suum seruantes, ita ad sancta Dei Evangelia, et super lignum crucis in manibus meis iurauit palam; et si per maiestatem vestram staret, quod non possetis cum ipso ante dictum festum B. Ioannis, aut in festo conuenire, etiam post dictum festum placet sibi, quod idem fiat, quando et vbi