Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
r vestrae placebit maiestati. Petit tamen D. rex, et, vt apparet mihimultum rationabiliter, quod si Maiestas vestra post festum S, Ioannis vellet se vi-* dere cum ipso, et non ante, quod tunc ipse propter honorem suum liabeat liberum arbitrium circa lit-» teram et inramentum de non vendicandis etc. vs-, que ad diem per vos eligendum vestrum et suae visionis; quamuis reuera, vt praemissum est, iam promiserit et iurauerit iila dare, et iurare, sicut supra scriptum est j sed iiiud vuit solum propter quemdam talem honorem. Quare Domine, mittatis mihi super haec verum scriptum vestriim, ve-« stra manu subscriptum, et annulo signatum. Insuper, Domine mi , vult idem D. rex, quod omnes Duces Bauariae conueniant ad dictum iocum de Vienna cum vestra et sua IViaiestate, et mecum, vbi ostendant de iustitiasua meliori modo, et per quemcunque modum potuerint; vt si ipsam, et de Bassauia die XV. mensis. iulii habuerint, remaneant ciun iustitia sua; si vero iustltia pro Maiestate V. aut liberis vestris fuerit, remaneatis cum ipsa. Quia, sicut ipse :n praesentia mea, et supra dictorum Praelatorum dixit, non erat sua intentio dictos duces, vbi appareret, quod iustitiam non baberent, in iniustitia iuuare; et super hoc voluit dictus D. rex, quod festinanter ega scriberem V. maiestati, et quod statim et de omnibus supra dictis certificaretis suam Maiestatein et me per litteras vestras de vestra voluntate certa et clara. Nam ipse ista remittit V. Maiestati, de qua semper idem Dominus meus rex loquitur vere multum reuerenter , et cum honore magno, ac si vos haberet in patrem; et attestor Deo, domine mi, et vobis, qi^od nunquam vidi principem, et si g—