Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
Et quia idetn dux bonus nuneius est, et legationem vestram optime dirigere scit, et bene exsequutus est; fecimus voluntatem vestram ; et filiam nostram Olio vestro matrimonialiter desponsandam promisimus; ac ad confirmanda talia et effectualiter roboranda , mittimus ad dilectionem vestram illustrem Ladislaum, Ducem Opuliensem, C. Palatinum Hungariae, consanguineum nostruin, et reuerendum in Christo Patrem D. Thomam Archiepiscopum Strigonien. principem et consiliarium nostrura, de intentione nostra plenarie informatos et cum omnimoda potestate firmitatem in talibus faciendi. Datum Budae, feria VI. proxima post festumS. Valentini Anno MCCCLXX. secundo Ludouicus, D. gr. Hung. Poloniae, Dalm. etc. Rex. Apud eumdem 1. c. p. 385. Legati dein Wratislauiae, ac Pragae apud Imperatorem morati infecto negocio , quum Ludouicus nollet a foedere Bauariae Ducum recedere, et Carolus ob Brandenburgiam ab iis inuasam placari nollet; res a simultatibus in bellum prope erupit; ad quod sopiendum summus Pontifex Ioannem , Patriareham Alexandrinum ablegauit. Qui difficili liac prouincia, postquam Carolus promiserat Ludouico securitafem de Hungariae, Poloniae , Dalmatiae ceterisque regnis eius, principatibus , ducatibus , et nominatim vaiuodatuMoldauiae nunquam inuadendis , et Ludouicus vicissim de terris coinmutatis, defunctus ipsemet descripsit I. c. p. 398. CCXXIX. An. Ch. 1372. Puncta conciliandi matrimonii per Carolum Imp. data , ac per loannem, Patriarcham Alexandrinum , S. A. L. perscripta. Primum: vt laborem cum Rege , quod non exspectata dilatione ad festum Assumtionis B. Mariae, confirmet tractatus de regnis non inuadendis 30