Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
et parentelae. Item, quod si Bauari nolunt stare alteri de duabus viis, per D. Caesarem oblatis, videlicet de stando Electorum iudicio, aut Papali; quod rex non debeat ipsos iuuare; vei si per alterutram istarum viarum condemnati, et nollent stare condemnationi. Tertium, quod debent mutuo se videre, et breuiter, dummodo rex non exspectato termino sibi dato, approbet statim, quae facta fuerunt de non inuadendis regnis j et nolit in casibus dictis iuuare Bauaros.'* CCXXX. An, Ch. 1373. Ioannes Patriarcha Alex. de negociis matri^ monii conciliandi cum Ludouico rege transactis Carolum Imp. informat. Serenissime Princeps, ac singularissime Domine. Nouerit vestra Maiestas gloriosa, quod in crastinum ascensionis Domini, D. Dux Thessinensis , etego intrauimus Budam; vbi fuimus inultum reuerenter, et cum gaudio per D. regem Vngariae recepti, cum quo inuenimus Ducem Stephanum Bauariae iuniorem, qui in Prussiam iuerat isto anno; qui quidem Dux vna cum quibusdam aliis de consilio Domini regis, quibus ista concordia nor* multum placet, adeo facta tractauerant, quod totum negocium erat in periculo destructionis, nisi fuisset Comes magnus Palatinus, inexplicabiliter fidelis et voluntarius seruitor vestrae maiestatis, qui semper sustinuit partem vestram in tantum, quod venit ad verba iniuriosa, et alta cum Duce Bauariae, et ad facta scandalosa, nisi D. rex inter ipsos se interposuisset. Illa autem diemet, qua intrauimus Budam, rege in domo, vbi habitabam, existente, exposita sibi legatione D. Papae, re-