Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

time corraocatis et specialiter Magistro Nicolao de Debreu^ etlacobo, iiiio Philippi de Tallya prae­sentibus accessissent. Cumque de praedictis pos­sessionibus Zud ct Kysfalu de portione dicLi scili­cet Stephani portionem ad quatuor arati a terrae litigiosae honorabili viro Benedicto Praeposito Scepusiensi ad possessionem Liszka vocatura ap­plicatae et statutae se extendentera. et aequipol­lentem, Nobili Dominae relictae Ioannis de Torna extradare et cura quibuslibet vtilitatibus relinquere in perpetuum possidere statuere voluissent, con­tradictione Stephani et aliorum quorumlibet non obstante; tandem praeallegati Magistri Nocolaus de Debreu, et Iacobus, filius Philippi inibi com­parentes, ipsos taliter prohibuissent: quod ipsi licet cum praefato Stephano, fratre eorum pa­truele, in locis sessionalibuslobbagionum in omni­bus possessionibus diuisionem inler se habuerunt et habeant; tamen tam in terris arabilibus et cam­pestribus, quam in aliis vtilitatibus possessionum eorum indiuisi exislerent. Si vero ex vna parte' a finali meta, sciliceta metis possessionis Meszeus, intra vsque ad praedictam possessionem Zud reci­peret Domina praenotata, tunc extradare et ad­implere promti essent et parati; et quia procura­tor iam dicti nobilis Dominae haec acceptare re­cusasset ; asserens, quod vbi et vnde iidem Nico­laus et Jacobus dictam tcrram extradere vellent licet in quantitate, sed qualitate, valore, fructuo­sitate portionis possessionariae a praedicta Nobili Domina ablatae, non aequipolleret, et alioquin non acceptaret; et quia sic ipsi indiuisi extitisset, portionemque ipsam dicti Stephani non reperis­sent, dictique Nicolaus et lacobus de facie eius­de m possessionis decessissent , praeallegatusqug

Next

/
Thumbnails
Contents