Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
mundo quoque parebat Hungarine annum vsque 1390. Cod. Dipl. tom. X.vol. I. Primam recepit diminutionein a Wladislao Iagellone^ Ke^^stuthi, Lituaniae Ducisfilio , Heduigis Ludouici H. H. secundo genitae, ac Poloniae reginae, Marito, qui terram Belczensem Semouitho, Massouiae Duci, in perpetuum donauerat: teste Dlugosso lib. X. col. 119. Auulsa vero ex toto per ipsam Hedwigem fuit, quae anno 1590. Wladislao , Poloniae rege, Lituanica e&peditione occupato, altero cum exercitu in Russiae terras processit; ac breui tempore castrum Przemil, Iaroslaw , Grodek , IJalicz, Trabowla, ciuitatem Leopolim, et castrum in monte , ac omnia castra Russiae , aut miiitum expugnatione, aut spontanea deditione, sub milite Ilungariae Bubek, cuius fidei ac regimini a parente suo Ludowico, Poloniae, et Hungariae llege, commendata extiterant, conquirit. Et omnibus Hungaris et Silesitis, qui illa de manu Ludouici regis Poloniae, et Wladislai, Ducis Oppoliae occupauerant, propulsis et eiectis, conquisita castra et dedita, Baronibus Poloniae committit." Dlugossus lib. X. col. 126. V. Iura Hungariae in Galiciani, ac Lodoineriani sustentata. 32. Hedwigis, Ludouici R. II. nata iunior, in regno nonnisi Poloniae potuit iure liereditario succedere, quod Ludouicus consensu Polonorum A. 1582. in congressu Zoliensi, Sigismundo, filiae suae Maioris sponso, addixerat, testc