Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
ipso Dlugosso 1. c. lib. X. col. 6/. Kussia Rubra f spontanea incolarura subiectione iterata, iure proin omnium ciarissinio, Sacrae regni Hungariae Coronae fuit obnoxia. Nec proin Poloni Siradiae congregati Hedwigi, si terras Russiae, item terras Vielunensern, ac Dobriczinensem r e c u p e r a t u r a m s e s p o p o n d erit, successionem in Polonia concedere A. 1383. iure poterant. Cod. Dipl. tom. X. vol. I. Nec Hedwigis , titulo hoc, salua iustitia, Russiam Rubram A. 1390. occupare , minime Iagello, alias Wladislaus Lituanus, Iledwigis coniux, partem illius Semouitho Massouio abalienare debebat. Apud Dlugossum lib. X. col. 119. Haec sane neutiquam facla iure, eo certius , quod Hedwigis coronata vtvt Poloniae regina eiusdem se lieredem duntaxat scripserit: „Hedwigis, Dei gratia , Regina Poloniae, Litliuaniaeque Princips suprema, et II aeres Russiae etc. A. 1393. Cod. Dipl. tom. X. vol. II. Maria Rex , ac Sigismundus, cui ipsa ius ac diadema Regium A. 1588. consensu Procerum Hungariae cesserat, Regis Galliciae, ae Lodomeriae, post tarumdem etiam oceupationem, axiomate constanter vsi sint. V. Cod. Dipl. T. X-mo. §. 33. Sensit iniuriae grauilatem Sigismundus; senserunt Proceres quoque regni; quo minus continuo vindicauerint, factiones infaustae, quibus id temporis Hungaria misere discerpta] fuit, liaud siuerunt. Curae hae, vt primum licuit, resumtae; nam Primates regni foedus cum Polonis, sanctione nonnisi inter Ludouicum ac Casimirum facla : vt hoc sine mascula prole praemortuo , Russia sine lytro ad Ilungariae coronam redeat; firiuata ac