Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

qua retardatione; nam si aliqua negligentia et re­tardatio promptuationis dicte galee fieret, ex~ tunc omnino super eo vobis imputaretur. Datum Bude die penultimo men. Iunii regina Hung." Apud Luc. Hist. Dalm. p. 290, CXLIH. An. Ch. 1370. Ellsabetha, Ludouici R. H. neptis , con­summationi Matrimonii cum Wenceslao, Bohemiae rege, certis ex causis sibi displicentis, solennitef renunciat. Elisabeth, quondam ducis Stephani clare me­morie filia, notum facimus tenore presencium vniuersis: Quod quamuis alias inter Serenissimum ac inuinctissimum .Principem et Dominum Karo­lum quartum, Homanorum Imperatorem semper Augustum, et Boemie regem iliustrem ab vna, nec non serenissimos Principes Dominum Ludoui­cum, regem Vngarie, patruum nostrum, et Do­minam Elisabeth, seniorem eiusdem regni regi­nam, auiam nostram, parte ab alia, in illustris Principis, Domini Wencezlai, regis Boemie, et nostri personas contractus fauorabilis amicicie et parentele pro matrimonio consummando initus et firmatus fuerit; ad cuius robur prefati Domini Imperatoris, Domini Vencezlai, regis Boemie, eius filii, et prefatorum nostrorum auie et patrui nostri, nec non Principum eorum, Comitum, Ba­rooum et Proceruin, vtrobique promissiones, ob­ligaciones, sponsiones, iuramenta, federa et lit­tere, pariter accesserunt; sicut hoc eedem littere que pro securitate parcium hinc inde sigiilatae, et date noscuntur, plenissime protestantur. Quia tamen nobis consuinpmacio dicti contractus ex

Next

/
Thumbnails
Contents