Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

terlis causis displicuit, et prefatus Dominus Impe­rator dissolucionem eius admisit ad prefatorum nostrorum auie et patrui, videlicel regis et regine Vngarie, instanciam et rogatum. Nos igilur ex animo deliberato, non per errorem aut improuide, sed prefatorum regis et regine Vngarie, auie et patrui nostrorum, nec non Principum, Comitum, Baronum et Procerum eorum accedente consensu et consilio, de certa nostra scientia, prefatos se­l-enissimos Principes Dominum Imperatorem pre­dictum, et Doininum Wenceslaum, Regem Boe­mie, et filium, nec non vniuersos et singulos Principes predictos ecclesiasticos et seculares, Co­mites, Barones et Proceres regni Boemie, quos prefata omnia et eorum quodlibet, quouismodo possunt concernere, ab omnibus et singulis huius­modi promissionibus, obligacionibus, sponsioni­bus, federibus et iuramentis, prefatis regi et re­gine Vngarie subditis eorum, et nobis et nostris faclrs iet prestitis super eodem contractu, de qui­bus^ex iitteris seu viue vocis oraculo, aut alio quo­uis modo Valeret esse notitia, absoluimus, libera­mus, quittamus et dimittimus, nec non absolutos, liberos, quittatos et dimissos penitus nunciamus. Renunciantes expresse pro nobis, nec non Sere­nissimis Principibus rege et regina Vngarie, auia et patruo nostris ac omnibus et singulis, quorum interest aut interesse poterit, omni simpiiciter ac­cioni, monicioni, impeticioni, quibus supradictis Serenissimis Principibus, Domino Karolo, Roma­rum Imperatori, et Domino Wencezlao, eius filio, nec non prefatis eorum Principibus, Comitibus, Baronibus ac Proceribus regni Boemie super eo­de m contractu dependenlibus ab codem, seu cou^

Next

/
Thumbnails
Contents