Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
iuxta tenorem litterarum de super eonfectarum firmitatibus et vigoribus, irrefragabiliter permanere promittentes bona fide, et absque dolo et fraude, quod vnus alterum contra quaslibet personas, cuiuscunque status, dignitatis et praeeminentiae existunt, nullo penitus excepto vel excluso, specialiter contra Maguificum Principem, Uominum Carolum, llomanorum Imperatorem, et regem Bohemiae, regna, terras, et Dominia noslra quaelibet f quae vel quas in praesenti ha. bemus, aut in posterum possidebimus, inuadere inolientes, defensare, tueri, adiuuare, protegere et succurrere teneamur, non parcentes personis, laboribus et expensis ; demum alternatim cum omni sinceritate promisimus , quod nullus nostrum in antea cum aliqua persona, de quibus praemittitur, quae Nobis Guerras mouere praesumserit, vel cui ipsas mouebimus, aliquas concordias perpetuas, contractus matrimoniales de personis Nobis coniunctis, cum ipso Imperatore, et sibi ccniunctis vniones, pacta et ligas siue treugas pacis faciet, seu facere attemptabit, quouis modo alterutrius sine requisitione, consensu et beneplacila voluntate. Harum, quibus sigillum nostrum est appensum, testimonio litterarum. Actum et datum Budae, feria quinta cinerum. Anno Domini Millesimo trecentesimo sexagesimo nono." Ex authograplio Dogiel Cod. Dipl. Polon. Tom. 1. p. 39—40.