Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
LXXXIV. An, Ch. 1369. Jdem Ludouicus Jobbagiones ac seruientes impossessionatos Abbatiae de Kolosvdr solius Abbatis iudicatui subiectos esse vult. Nos Ludouicus, Dei gratia rex Hungariae etc. memoriae commendamus , tenore praesentium significantes, quihus expedit, vniuersis: Quod nos, qui ex debito suscepti regiminis officio Ecclesiarum profectibus et- earum incrementis summopere inuigilare tenemur, volentes Ecclesiam BB. Virginis in Colosvar habitam, ob spem et deuotionem, quam erga ipsam beatissimam Virginem totis sincerae mentis aifectibus gerimus et habemus, aliquali libertatis praerogatiua prosequi et amplecti ? Abbati et conuentui eius huiusmodi gratiam duximus faciendam: quod vniuersos Iobbagiones eorum et Seruientes impossessionatos, in quibuslibet possessionibus ipsorum more aliorum Iobbagionum commorantes, in causis quibuslibet, exceptis solummodo causis publici furti, latrocinii et criminalibus, ipsimet vel eorum officiales debent iudicare. Vobis igitur vniuersis Praelatis, Baronibus, Comitibus, Castellanis et Nobilibus, item ciuitatibus et liberis villis, earumque rectoribus, Iudicibus et viilicis firmo regio sub edicto damus in praeceptis, quatenus praedictos Iobbagiones et Seruientes inpossessionatos praedicti Abbatis et Conuentus in nullis causis, exceptis solummodo causis praenotatis iudicare vel vestro astare iudicatui quoquo modo praesumatis, sed si quicunque actionis contra praedictos Iobbagiones et Seruientes eorumdem habent vel habuerint, ex tunc in praesentia eorumdem vel officialium suorum exequantur , iuris ordine mediante; et si