Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)

LXX. An, C/i. 1368. Ideni Vrbanua Fratres Minores in conuer­uertendis Bosniis laborantes Episcopo JSosnensi com~ mendat. *• Yrbanus — —• cum, sicut laetanter accepi­raus, dilecti filii, fratres minores, in tua dioecesi constituti, circa conuersionem, et exstirpationem liaereticorum , quorum multitudo in ea manere as­seritur, continuis studiis elaborent; decet Frater­nitatem tuam ? cui principaliler onus huiusmodi conuersionis, et exstirpationis incumbit, eosdem fratres, qui in tanto ministerio tui cooperatoi es existunt, in charitatis visceribus, ac opportunis auxiliis confouere. Quapropter fraternitatem tuam eandem hortamur attente, mandantes, quatenus eis fratribus , quos fama religiosae vilae, et prae­dicationis instantia multipliciter recommendant, Sincera charitale pertractans, eis praesertim circa conuersionem, et exstirpationem haereticorum ef­ficaciter assistere non omittas in hac parte, et alias in executione tui pastoralis officii te taliter habi­turus, quod exinde a Deo praemium , et fauorem Apostolicum plenius merearis. Datum apud mon^ tem Flasconem XII. kal. Augusti Anno VI." .Apud Farl. Tom. IV. p. 62. sq. LXXI. An. Ch. 1368. ldem Vrbanus de successione Neapolitana Fiegi Ludouico humanissirjie respondet. Vrbanus — Ludouico R. H. — Diiectos fili-*­os, nobiles viros, Ioannem de Ludbergh, olim Dalm. et Croat. Banum , ac Ioannem Treutel de Neuna, milites, ambasciatores tuos, latores prae^ sentium, ad nostram praesentiam destinatos, et di-

Next

/
Thumbnails
Contents