Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
leclum filium noLilem virum, Slephanum Francisci, militem Iadrensem, eorumdem Ambasciatorum interpretem , gratanter reeepimus, in eis quo.dammodo tuae Celtitudinis praesentiam contemplantes, dictumque Stephanum, prudenter ac facunde proponentem, quod Regnum Siciliae tuae Serenitati dehetur, et quod moleste ferres, si ad extraneos deueniret, et quod, licet charissimam in Christo filiam nostram loannam, Reeinam Si7 D ciliae, illustrem, in vita sua turbare minime intenderes} tamen congruis remediis prouideri volebaspericulo, quod posset post dictae lleginae obitum euenire; multaque prudenter referentem , quae ad haec re giuin a nimum inducebant, concludentemque, vi dignaremur eandem tuam iustiliam condignis habere commendatam fauoribus, saepe audiuimus diligentei. Adquae, praemissis laudum praeconiis, quibus tuam deuotam magnificentiam merito possumus et debemus extollere, sincerissimoque affeclu, quem ad te gerimus, duximus respondendum: quod in minislratione iustitiae, in qua sumus omnibus debitores, noueris, Deo iuuante, non erit defectus, nec eLiam in graliis et fauoribus, in quantum patitur conscientia, et ius alterius non laeditur. Haec igitur, fili charissime, tam exposita, quam secundum decentiam Apostolicae grauitalis responsa y ad maiorem tuam certitudinem tuae sublimitati praesentibus duximus intimanda. Dalum apud monlem Flasconem V. kalendas Septeinb. Anno VI. Apud Rajn. ad h, annuin.