Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
ctae Romanae Eeelesiae matris ac magistrae cunctorum fidelium redierunt. De quo non solum no^. bis, sed et vniuersae congregationi fideiium talia sentientium, quam tanta multitudine augeri procurasti deLiotissimis studiis, et coelesti etiam curiae ingentem laetiliam attulisti: nam si-testante veritate, quae Christus est, super vno peccatore penitentiam agente, Angeiis Dei sit gaudium, quanto magis illud existimandum existit, quod de tantae multitudinis comiersione noscitur exoriri ? Proinde itaque Deo, a quo omne datum optimum progreditur, gratias referentes, et tuam ehristanissimam Serenitatem dignis laudum preconiis extollentes, plenis affectibus rogamus, et hortamur eandem, quatfnus huiusmodi tua studia laudanda continuans, venerabilibus fratribus nostris Archiepisopo Colocensi, et Episcopo Cenad. (quibus per Apostolicas litteras committimus et mandamus, vt de Sacerdotibus, qui curam gerant conuersorum huiusmodi, solerter prouideant, et eisdem Fratribus ad alios cooperante Domino conuertendos, assistant) velis pro reuerentia Dei, et tuo et nostro ineflabili praemio , ac reuerentia apostolicae Sedis, dare consiiium, auxilium, et fauorem, ad conuersionem aliorum Scismaticorum, et haereticorum , ac infidelium, quibus Regnum tuum vicinum existit, omnem, quam poteris, prout de te sperat sancta mater Ecclesia, operam praebiturus. Datum apud montem F/asconem. ldus Iulii. An~ no VI.« Indidem.