Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 4. (Budae, 1834.)
rum praesentia , missam el alia Diuina officia faeere celebrari j dummodo tu vei illi causam nondederitis interdicto , nec id tibi vel illis contigerit specialiter interdici. Nuili ergo omnino Hominum iiceat hanc paginam nostrae concessionis infringere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius nouerit se incursurum. Datum apud Montem Flasconem, Balneo - regensis Dioecesis. VI. Kalendas Iunii Pontificatus nostri Anno sexto." Ex autographo arcliiui Cameralis peues Bibliothecam Vniuersitatis ex-istente. LXIX. An, Ch. 1368. Idem Vrbanus Ludouico Piegi de multitudine per FF. ord. minorum in Bulgaria , Rascia et Bosnia conuersorum aggratulatur. Vrbanus Episcopus, Seruus Seruorum Dei , cliarissimo in Christd filio Ludouico Begi Hungariae illustri. Piepleuit ingenti gaudio mentem 110stram acceptissima Deo, et nobis relatio, nuper per dileetos fdios loannem de Bheno, et Andream de Perusio , Ordinis FF. Minorum de Bulgariae, Rasciae, et Bosniae venientes partibus nobis facta, inter cetera continens, quod inspirante illo, qui vbl vult spirat, ad tuam inductionem, et cooperationem piissimam, ac fratrum dicti Ordinis in dictis partibus commoranlium praedicationein, multa millia personarum vtriusque sexus, relictis damnabili schismale, aliisque erroribus, quibus erant et fuerant omni tempore inuoluti, ad lumen verae fidei ac vnitatem et obedientiam sacrosan-