Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

alias tuis praedecossoribus intimatum , tibi plane proponimuset exponimus: nec in velamentis aeni­gmatum dogmata nostra tegimus, sed omnino ver­bis explicitis et apertis notam esse volumus vni­uersis pr ofessionem fidei, quam tenemus, quam­que a te elero et populo tui Imperii exigimus, vt eandem tu et ipsi profiteamini, si ad nostram, vt desideramus, redire volueritis vnitatem. Ea in­super, quae circa eiusdem Ecclesiae Romanae primatum a te et ipsis clero ac populo recipi et acceptari volumus plenius et apertius explicantes. Et quidem, credimus sanctam Trinitatem, Patrem, Filium et Spiritum Sanctum, vnum Deum omni­potentem, tolamque in Trinitate Deitatem coes­sentialem .et consubstantialem (et celera, sicut in formula fidei Innocentii Papae IV. aliorumque Romanorum Pontificum ad Graecos transmissa, adiecto articulo : de clara Dei visione ante Iudicii diem, prout ex formula fidei ad orientates missa a Benedicto XII. indicata a nobis supra Cap. XI. huius parlis; quibus subiungit Vrbanus). Qtiare tuae deuotionis ardorem et solicitudinis studium in praemissis ad aditum dignis iaudum praeconiis in Domino commendantes, te paterna charitate rogamuSy hortamur et obsecramus in Domino, quatenus quod ardenter exoptas, et auide postu­las, cuin effectu recipias, receptum in aeternum custodias et custoditum populis tuis studeas pu­re, sincere ac simpliciter acceptandum et per-__ petuis temporibus obseruandum — Caeterum quia omnia in praemissis tam arduis non possunt suf­ficienter litteris explicari, aliquos viros discre­tos ad dictum regem transmitlimus, qui regem ipsum super praediclis et aliis, quae idem Rex

Next

/
Thumbnails
Contents