Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

teciim, quam cum clero et populo Graecorum lia­bebit agere , plenarie informabunt. Datum Aue­nione, Calendis Iulii, anno IV. U Ex archiuo Vaticano. CCCXXI. u4n, Ch. 1366. PVilhelmus Episcopus Quinqueecclesiensis Nobiles de Rozgon partem quartam] fdiabus debitam 275 florenis o.uri redemisse testatur. Nos Wilhelmus, Dei et Apostolicae Sedis gratia Episcopus Quinqueecclesiensis, Comes Ca~ pellae et Secretarius Domini Ludouici eadem Dei gratia Kegis Hungariae, memoriae commendantes tenore praesentium significainus, quibus expedit, vniuersis: Quod Magister Ladislaus, fiiius Ioannis de Rozgon, pro se personaliter, pro Laurentio yero filio Petri, fratre suo patruele cum Procu­ratoriis Litteris conuentus Ecclesiae delaszow ac pro Ladislao, Stephano et Simone, fiiiis Nicolai de dicta Rozgon, vt dicitur, pueris, sine litteris procuratoriis, ab vna, parte vero ab altera Magi­ster Michael Ilufus, fiiius Ioannis, et Stephanus, lilius Michaelis, similiter personaliter coram no­bis constituti, prout per alias litteras nostras ex­inde confectas informabamur, proposuerant, et confessi extiterant oraculo viuae vocis in hunc modum: quod ipsi in causa, quam iidem Magister jet Stephanus contra predictos Nobiles de Rozgon in octauis fesli Beati Georgii Martjris proxime praeteritis super facto quarte filialis de dicta pos­sessione Rozgon et ad ipsam pertinentibus per Nobilem D. Annam matrem eorundem Macistri Mi­chaelis, et Stephani eisdem de iure prouenire de­bentis, coram Domino Konth, Regui Hungariae

Next

/
Thumbnails
Contents