Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

nis aflectibus personaliter visitasti, et de reconci­liatione tua, tuique populi cum praefata Romana Ecclesia, matre omnium fidelium, etMagistra, a cuius sinu dictus populus pacis aemulo, et inuido charitatis longissimis deuiarunL temporibus, mutuis studiis et affectibus tractauistis: ac tu eidem Regi promisisti solemniter, et Sacramento firmasti, quod tu, et nobiles viri Emanuel, et Michael nati tui ac­ceptaretis, faceretis et adimpleretis ad honorem dictae Romanae Ecclesiae, ac augmentum Catholi­cae fidei omnia, quac super reconciliatione praefa­ta tibi,]et eisdem filiis tuis mandaremus. De quo tam nos, quam fratres nostri eiusdem Ecclesiae Cardinales ac Romana Curia rculto fuimus gaudio recreati, et ei, qui vbi vult spirat, et dat spiritu­ales fieri homines, deuotas gratiarum agimus acti­ones. Eja ergo fili y et illi gratias reddas humili­ter, qui vota tua piissima gratiose praeueniendo aspirat, et prosequitur adiuuando, insta humili­ter precibus, et opere satagas, vt in stadio braui­um apprehendas, et indutus talari perseuerantiae tunica, perseuerautiae praemium manciscaris, ac tui nominis glorieris effeclu, si Domini gratia in te tantum exuberet, quod velut alter praecursor perfectam plebem parare Altissimo comproberis. O quanta Christianorum felicilas! quam nec lingua narrare sufficit, nec capere intellectus, si tuis de­uotis, et continuatis operibus scissus Templi Dei paries vniatur, si per te quasi alterum lapidem angularem fiant vtraque vnum, Latinorum vide­licet, et Graecorum populi reuniti et oves erran­tes reducantur ad caulam Dominicam , quae (proh dolor! ) luporum spiritualium morsibus fuerunt hactenus nimium laceralae sub vtriusque Pastoris

Next

/
Thumbnails
Contents