Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

tuorum populorum Graecorum ad SS. Romanae, ac vniuersalis Ecclesiae vnitatem , argumentis pro­babilibus euidentius agnoscentes, laetamur nimium in Domino, et proinde gratiarum actiones referi­mus, qui animo tuo sic abunde gratiam suae bene­dictionis infudit; vt feruore desiderii tui laudabilis semper cum tempore suscipiet incrementum, tum "vias el modos adinvenire conaris accomodos, qui­bus impletionem eiusdem desiderii consequaris: hoc enim tua ingens deuolio diuinae claritatis lu­mine illustrata solicitare coepit apud Apostolicam Sedem plurium annorum curriculis iam elapsis, et vt praesidium ad hoc efficacissimi mediatoris ha­beret, proprii limites excessit Imperii, Christianis­simum , et Deo amantissimum Principem, charissi­mum videlicet in Christo filium nostrum Ludoui­cum Regem Iiungariae Illustrem in eius Regno personaliter adeundo. Quis ergo non speret exitus felices succedere, dum talia conspexerit primordia processisse? Quis credulas aures non praebeat? Quis manus ad opera non er.tendat : vbt tanti ne­gotii, diuinae pietatis miseratione dispositi, fictio­nem deceptoriam non formidat ; tauto enim nos per hoc ad Lalinorutn, et Graecorum vnionem fe­licissimam delectabilius animamur, quanto id no­stris implendum temporibns specialius a Deo reco­gnoscimus reservatum. Sane tam tu per nobilem virum magnificanies militem Constantinopolitanum Cancellarium tuum, quam praefatus Rex gloriosus sacratissimae fidei propagator, Regis Regum be­neplacitis se coaptans, per Venerabilem fratrem nostrum Stephanum Episcopum Nitriensem Ambas­siatorem suum nobis significari curastis; quomodo tu eundem Regem in sua Ciuitate Budensi frater-

Next

/
Thumbnails
Contents