Fejér, Georgius: Codex diplomaticus Hungariae ecclesiasticus ac civilis. Tomi IX. Vol. 3. (Budae, 1834.)

r 553 eisdem fidelibus nobilibus nostris, et nostrae ter­rae Transyluaniae ad exterminandum seu delen­dum de ipsa terra malefactores quarumlibet na­tionum, signanter Olahorum, talem de plenitu­dine regiae nostre potestatis et gratia speciali con­cessimus libertatem, quod quicunque liomo in furto vel latrocinio aut alio criminali facto fuerit notorje inculpatus, quamuis non sit manifeste pro tunc, cum inculpatur, apprehensus, si erit Nobi­lis cum approbatione quinquaginta Nobilium; si vero fuerit ignobilis cum attestatione quinquaginta hominum ignobilium iuridice interimi possit per partem aduersam. Is autem, qui in aliquo prae­missorum maleficiorum publice fuerit apprehen­sus, necari per suum aduersarium possit, iuridice sub atlestaeione septem sibi personarum coaequa­lium; etsi Olalius communis fuerit inculpatus, vel manifeste apprehensus, possit fieri contra ipsum probatio per quoslibet homines communes, et e conuersoOlahus communis in casu consimili, con­tra hominem communem alterius nationis per communes Olahos, vel alios homines communes suam legitime probare possit actionem; si vero communis Olahus aliquem Nobilem hominem in publico maleficio inculpans non possit totaliter per Nobiles suam probare actionem, tunc pro!iationem ipsam faciat, prout potest, videlicet per Nobiles vel perKenezos, aut per communes homines seti OJahos vsque ad plenarium numerum quinqua­ginta nobilium personarum, vbi vnusquisque Ke­nezus, per nostras litteras regales in suo Kenezatu roboratus, pro vno vero nobili acceptetur; com­munis autem Kenezus pro villico fidei vnius fer­tonis computetur, et communes homines seu Olahi

Next

/
Thumbnails
Contents